1
Epaminondas moriens
Epaminondas, cum vicisset Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vulnere exanimari se videret, ut primum dispexit, quaesivit, salvusne esset clipeus. Cum salvum esse flentes sui respondissent, rogavit, essentne fusi hostes. Cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, extraxit eam, qua erat transfixus, hastam. Ita in laetitia et victoria est mortuus.
2
Sophocles senex
Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit; videbatur autem rem familiarem negligere propter studium. Itaque a filiis in jus vocatus est. Hi iudices orabant his verbis: Patrem desipientem a re familiari removete! Tum senex dicitur tragoediam illam praeclaram, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus et quaesisse, num hoc carmen desipientis videretur. Hoc recitato, sententiis iudicum est liberatus.
summus превосходная степень от superus высший, крайний, последний
3
Paulus Aemilius
In pugna ad Cannas Paulus Aemilius consul telis obrutus cecidit. Quem cum media in pugna sedentem in saxo oppletum cruore conspexisset quidam tribunus militum, dixit: ‘Cape hunc equum et fuge, Paule! Etiam sine tua morte lacrimarum satis est’. Ad ea consul: ‘Non fugiam; tu vero properato Romam atque nuntiato patribus, ut urbem praesidiis firment’.
4
Domina et ancillae
Mulier vidua lanificio vitam sustentabat et ancillas noctu e somno excitabat, ubi galli cantum audiverat. At ancillae, diuturno labore fatigatae et iratae, gallum, auctorem condicionis suae gravis, clam necaverunt. Sed mox dolum suum deploraverunt, nam domina, quia rectam horam ignorabat, postea ancillas iam media nocte e somno excitabat.
5
Aquila et testudo
Testudo aquilam magnopere oravit, ut se volare doceret. ‘Rem’, inquit aquila, ‘naturae tuae contrariam petis; quomodo volare poteris, neque enim alas habes?’ Testudo autem aquilam obsecrare non desiit. Itaque eam in sublime sustulit et demisit. Tum testudo in saxum incidit et comminuta est.
6
Apelles, pictor illius aetatis clarissimus, Alexandrum, regem Macedonum, pinxit equitantem. Quam imaginem cum rex minus laudaret, quam meruerat artifex, equus Alexandri interea adductus picto sic adhinnivit, quasi verus esset equus. Tum Apelles: ‘O rex’, inquit, ‘equus tuus, ut video, picturae peritior est, quam tu’.
7
Romae orator quidam malus in oratione omnem operam dedit, ut audientium moveret misericordiam. Postquam orationem habuit et assedit, rogavit vicinum suum, num misericordiam movisset. ‘Etiam maximam’, inquit vicinus. ‘Vix enim in universa hac contione quemquam reperies, cui non oratio tua miseranda visa est.’
8
Vates
In medio foro olim vates rogantibus, quae quemque fata manerent, praedixit. Ecce supervenit nuntius, qui eum docuit fures per apertas fenestras in domum illius penetravisse et omnes res, quae intus fuissent, asportavisse. Quod ubi ille audivit, statim magno cum fletu domum avolavit. Tum unus de plebe: ‘Cur tu’, inquit, ‘qui aliis fata praedixisti, non damna tibi instantia providisti?’
9
Luscinia et acanthis
Luscinia et acanthis ante fenestram in caveis inclusae pendebant. Luscinia cantum iucundissimum incipit. Pater filium interrogat, utra avis tam suaviter canat, et ostendit ei utramque. Filius statim: Sine dubio, inquit, acanthis ista est, quae sonos illos suavissimos edit; pennas enim habet pulcherrimas. Haec fabula eos reprehendit, qui homines ex vestibus et forma aestimant.
10
De Socratis domo
Socrates parvam domum sibi aedificavit. Multi homines domum Socratis spectare advenerunt. Atheniensis quidam, postquam diu spectavit, exclamavit: ‘O Socrates, tu tam celeber vir es et tam parvam domum tibi aedificavisti!’ Tum Socrates: ‘Parva quidem est domus mea, sed nimis magna est. Nam vix per totam vitam veris amicis domum meam complebo.’ Nomen amici non rarum est, sed fides est rara.
11
Leo et vulpes
Leo annis confectus in spelunca recubabat et, quia magno labore victum parabat, aegrotum simulabat. Tum regem multae bestiae visitabant, sed statim a leone devorabantur. Venit tandem etiam vulpes neque tamen intravit, sed caute ante speluncam stetit et regem salutavit. Tum leo interrogavit: ‘Cur in speluncam non intras?’ Vulpes respondit: ‘Quia me vestigia terrent; nam multa in speluncam spectant, nulla retrorsum’.
12
Amnis et fons
Amnis spernebat fontem, ex quo trahebat originem suam. ‘Tu’, inquit, ‘inter herbas lates, ego per populos urbesque celeberrimas fluo’. Tum fons: ‘Noli’, inquit, ‘ superbire, nam nisi fontium aquae magnitudinem tibi dabunt, mox exaresces’. Ingrati homines contemnunt eos, quibus auctoritatem suam debent.
Аня
СПбГУ
Работа всегда выполнена безупречно. Постоянно обращаюсь к Елене с уверенностью, что всё бу...
Ряфа
ПНИПУ
Работа была выполнена досрочно (раньше заданного срока), а также по установленным требован...
Пётр
МГТУ им. Н.Э.Баумана
Не в первый раз обращаюсь. Все выполнено досрочно и качественно. Огромная благодарность!
Анна
КГТА
Спасибо! Все хорошо. Досрочно. Буду обращаться еще. Рекомендую исполнителя!